ABSIDA vel APSIDA

ABSIDA vel APSIDA
ABSIDA, vel APSIDA
Graec. Α᾿ψὶς, fornicis curvatura. Glossar. Graec. et Lat. ἀψὶς, forfex, arcus, fornix. Per p scribitur, apud Hieron. l. 2 in Ep. ad Ephes. In summo caeli fornice, et ut ipso verhô utar, abside, etc. quod Graeco magis conveniens est. Uti autem cameram, et trullum, sic apsidem, legimus olim musivô pictam; cum contra solo pavimentum ubique videamus assignatum: Quam differentiam Codinus religiose observat; cum enim eôdem opere (ressellatione enim et musivum et pavimentum contexebatur) sola, camerae et parietes decorarentur; πάτωϚιν vocat, quod in solo ponitur; ὀρθομαρμάρωϚιν quod in parietibus; in cameris vero et pendentibus μουσέςωϚιν. Unde Anastasius in Hadriano, Fccit autem et in Patriarchio Lateranensi triclinium maius super omnia triclinia, namine suae magnitudinis decorata, ponens in eo fundamenta firmissima, et in circuitu laminis marmoreis ornavit, atque marmoribus in exemplis stravit et diversis columnis-cum vasibus et liliis simul postibus, decoravit cameram cum apsida de musrvo. Et apud Eund. ibid. videbis apsidam de musivo ornatam et apsidas duas dextrâ laevâque super marmore et picturâ splendentes et in pavimento marmoreis exemplis stratis. Ubi marmorea exempla pavimento, musivum absidibus diserre assignat, Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro, c. 6. In specie, in Ecclesiâ Romanâ Absida dicitur, pars aedis sacrae interior, in qua Altare collocari solet; sic appellata, quod sit quodammodo separata a Templo et proprio fornice tecta ac convoluta. Greg. Turonenf. de Vitis Patrum c. 7. Ante Altare, Basilicae fundamenta iecit, erectâque absidâ mirô opere construxit et transvolvit. Petr. Damian. l. 3. Ep. 8. Teneo scil. claustrum post absidam Ecclesie tuo duntaxat habitaculo dedicatum, etc. i. e. retrochorum, seu potius, presbyterium. Hugo Flaviniacens. in Chron. p. 112. Reliquias Hierosolymitanas in principali absida locis congruis venerabiliter collocavit. Vide quoque Zixilanem in Vita S. Ildefonsi Episcopi Toletani. Analecta Ioh. Mabillonii Tom. 1. p. 108. et quae in hanc sententiam pluribus collegit Car. du Fresne Glossar. Dominico Marco, lateralis est Ecclesiae pars post Altare haemispherica, ex Paulino Ep. 12. ad Sever. et Greg. Turonens. in Vita Gregorii, et quoque Concha, Parapsis, Tribuna, etc. vocatur. Aliquando pro ipsa sede Episcopali accipitur, quae in eius medio collocari solet: quô sensu vocem capi vult, apud Augustin. ad Albin. Dicebam ego, quibus poteram, qui in ahsidem honcratiores et graviores ascenderant. Hincque Absis gradata, Pontificalis sedes, utpote eminentior ob multitudinem graduum, apud Eund. Ep. 203. ad Maxim. Transit honor huius saeculi, transit ambitio: In futuro Christi iudicio nec absidae gradatae, nec cathedrae velatae, etc. quem thronum velari consuevisse, scribit Pacianus Ep. 11. ad Symphor. etc. Vide Macrum in Hierolex. et infra quoque in Absis Cathedra ac Exedra: ut et in Concha, Diatreta; Tribuna, Trichorus, Trullus, etc. Etiam feretrum vox haec notat, in quo reliquiae conduntur: forte propterea, quod in absidem seu cameram desuper convolvatur. Gesta Consulum Andegavensium c. 3. num. 26. Absida siquidem, quam deserebant, erat fustlis ex auro et argento, quod dictur electrum, spissitudine duorum digitorum, actoremque operis B. Perpetuum insculptor designârat, suffragiô literarum, etc. Agit autem ibi de Relatione corporis S. Martini, etc. Hinc absidatus, h. e. cameratus, concameratus, in absidis seu arcûs formam tectus. Glossar. Lat. Graec. Arcuatus, τοξωτός, ἐπικαμπὴς, ἁψιδωτός: Sic Porticus absidata, apud Victorem Descript. Romae reg. 4. et Senatorem l. 4. Ep. 51. Car. du Fresne Glossar. De absidibus, avae lances erant rotundae escariae: quandoque et tabulae, vide l. cum aurum 19. §. 6. et ibi Gothofredum ff. de aur. et arg. legato.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”